Arcana Coelestia (Potts) n. 10038

Previous Number Next Number See English 

10038. `Combures igne extra castra': quod significet quod illa amandanda (o)sint inferno, et consumenda {1} malis amoris sui, constat ex significatione `comburere igne' quod sit consumere malis amoris sui; per `comburere' enim significatur consumere, et per ignem' malum amoris sui; quod (c)illa per `comburere' et per `ignem' significentur, videatur n. 1297, 5071, (x)5215, 6314, 6832, 7324, 7575, (x)9141, 9434; et ex significatione `castrorum' quod sint caelum et Ecclesia, et in opposito sensu ubi non caelum et Ecclesia, ita infernum, de qua sequitur. Quod comburi igne sit consumi malis amoris sui, est quia ille amor consumit omnia bona et vera fidei; quod amor sui id faciat, vix aliquis hodie novit, et inde nec quod ille amor sit infernum apud hominem, et quod ille intelligatur per ignem infernalem. [2] Sunt enim duo ignes vitae apud hominem, unus est amor sui, alter est amor in Deum; qui in amore sui sunt non possunt esse in amore in Deum, quoniam oppositi sunt; quod oppositi sint, est quia amor sui producit omnia mala, quae sunt (x)contemptus aliorum prae se, (x)inimicitia contra illos qui non favent, tandem odia, (x)vindictae, saevitiae, {2} crudelitates, quae mala prorsus resistunt influxui Divino, consequenter exstinguunt vera et bona {3} fidei et charitatis {4}, (o)nam haec sunt quae influunt a Domino; quod amor cujusvis sit ignis vitae ejus, quisque scire potest qui reflectit, nam absque amore non vita, et qualis amor talis vita; et inde {5} quod amor sui producat mala omnis generis, et quod tantum producat, quantum pro fine habetur, hoc est, quantum regnat; genus pessimum amoris sui est amor dominandi propter se, hoc est, solum propter {6} honorem et propter lucrum; qui in (c)illo amore sunt, {7} quidem profiteri possunt fidem et charitatem, sed hoc faciunt ore et non corde; immo qui eorum pessimi sunt, illa quae fidei et charitatis sunt, ita sancta Ecclesiae, pro mediis ad fines suos habent; sed de amore sui et de ejus generibus, deque malis inde scaturientibus, et de {8} statu illorum in altera vita, ex Divina Domini Misericordia, {9} in specie dicendum est; haec dicta sunt ut sciatur quid sit `comburi igne extra castra.' [3] Quod castra, ubi filii Israelis castrametati sunt, repraesentaverint caelum et Ecclesiam, (c)ac inde quod extra castra sit ubi non caelum et Ecclesia, ita infernum, constare potest ex illis in Verbo quae de castris et de castrametatione filiorum Israelis in deserto memorantur, ut ex his apud Moschen, Filii Israelis castrametabuntur vir apud castra sua, et vir apud vexillum suum, juxta exercitus eorum; et Levitae castrametabuntur arcum habitaculum testimonii, ut non sit excandescentia super congregationem filiorum Israelis, Num. i (x)52, 53, ii 2:

et porro, castrametabatur tribus Jehudae, Jisaschar, et Sebulonis ad orientem; tribus Rubenis, Schimeonis, et Gadis ad meridiem; tribus Ephraim, Menascheh, Benjamin ad occidentem; ac tribus Danis, Ascheris, et Naphtali ad septentrionem; Levitae autem in medio castrorum, Num. ii 1-fin.; et quod similiter proficiscerentur, Num. ii 17, x 1-fin.; quod castrametationes (c)eorum ita ordinatae fuerint, erat ut repraesentarent caelum et Ecclesiam, n. 9320 fin.; per tribus etiam, secundum quas castrametabantur, repraesentabantur omnia bona et vera caeli et Ecclesiae in complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997; inde est quod dicatur quod Jehovah habitet in medio castrorum, (x)Num. v 3, et quod ambulet in medio eorum, ac ideo sancta erunt, Deut. xxiii (x)15 [A. V. 14], et in enuntiato prophetico Bileami, Cum vidit Israelem habitantem juxta tribus, (o)dixit, Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, et habitacula tua, Israel! Num. xxiv 2, 3, 5. [4] Quia per castra repraesentabatur caelum et Ecclesia, sequitur quod per `extra castra' significatum sit ubi non caelum et non Ecclesia, ita infernum; quapropter illuc emittebatur omnis immundus, et quoque reus {10}, ut {11} constare potest ex his sequentibus, Emittetis e castris omnem leprosum, et omnem fluxum patientem, omnem immundum propter animam, a masculo usque ad feminam, foras extra castra mittetis eos, ut non polluant castra, in quorum medio Jehovah habitat, Num. v 2, 3; (o)Lev. xiii (x)45, 46:

Vir qui non {12} mundus casu noctis, exhibit foras extra castra, nec veniet in medium {13} castrorum: cum laverit se aquis, et occiderit sol, intrabit in castra. Spatium erit tibi extra castra quo foras exeas, et per clavum conteges excrementum tuum, quia Jehovah ambulat in medio castrorum; ideo castra sancta erunt, Deut. xxiii 11-15 [A.V. 10-14]:

et quod lapidarentur extra castra, Lev. xxiv 14; Num. xv 35, 36. (o)Ex his nunc constat quod per `combures igne carnem, pellem, et fimum juvenci, extra castra' significetur quod mala, quae per illa significantur, amandanda sint inferno. [5] Simile quod per castra et {14} per extra castra, (o)etiam per terram Canaanem, et per terras circum illam, postquam terra illa inter filios {15} Israelis in hereditates distributa fuit, repraesentatum est {16}; inde est quod per `terram Canaanem,' ac simpliciter per `terram,' in Verbo significetur caelum et Ecclesia, (d)et per `filios Israelis' {17} qui in caelo et in Ecclesia; quod per `terram' caelum {18} et Ecclesia significetur, videantur citata n. 9325, et quod per `filios Israelis' illi qui ibi, n. 9340. @1 conspurcanda IT$ @2 i et$ @3 i quae$ @4 i vocantur$ @5 quoque sciri potest, si reflectit,$ @6 seu sui$ @7 i hi$ @8 deque$ @9 i alibi$ @10 omne immundum$ @11 i quoque$ @12 i est$ @13 medio T$ @14 i quod$ @15 iis$ @16 After extra castra$ @17 i illi$ @18 coeli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church