Arcana Coelestia (Potts) n. 10037

Previous Number Next Number See English 

10037. `Et fimum ejus': quod significet immunda reliqua, constat ex significatione `fimi' quod sit immundum. Quod `fimus' (t)(x)significet immundum, proinde malum et falsum, nam haec in spirituali sensu immunda sunt, est quia in fimum et in stercus abit omne inutile et obsoletum cibi, et cibus in spirituali sensu est verum et bonum fidei et amoris, n. 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5915, 8562, 9003; inde quoque est quod fimus, stercus, et excrementum, correspondeant malis {1} quae in inferno, quod etiam in Verbo vocatur latrina; de correspondentia illa videatur n. 954, 2755, 4948, 5394, 5395, 7161; inde nunc est quod talia in Verbo significent infernalia, ut constare potest ex his locis: apud Esaiam, Relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis et sanguines Hierosolymae abluerit, iv 3,4;

per `Zionem' et `Hierosolymam' significatur Ecclesia, per `Zionem' Ecclesia apud illos qui in bono (o)amoris, et per `Hierosolymam' apud illos qui in veris ex illo bono {2}; `lavare excrementum filiarum Zionis' est purificare a malis illos {3} in Ecclesia qui in bono (o)amoris, et `lavare sanguines Hierosolymae' est purificare a falsis mali illos qui ibi in veris {4}: [3] apud Jeremiam, Extrahent ossa regum Jehudae, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et expandent ea soli et lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverant et quibus serviverant; non colligentur, neque (x)sepelientur; in stercus super faciebus terrae erunt, viii 1, 2;

per haec describitur status eorum qui profanaverunt bona et vera Ecclesiae, qui status etiam illo tempore repraesentabatur per extractionem ossium ex sepulcris; `ossa regum et principum e sepulcris extracta' significant vera profanata, `ossa sacerdotum et prophetarum' significant bona profanata, `expandi soli, lunae, et omni exercitui caelorum' significat remotionem ab omni bono et vero, `non colligi et non sepeliri' significat non resurrectionem ad vitam, `stercus super faciebus terrae esse' significat quod non nisi quam infernale: apud eundem, Mortibus morborum malignorum morientur, ita ut non plangantur, neque sepeliantur; in stercus super faciebus terrae fient, xvi 4, xxv 33;

per `stercus super faciebus terrae fieri,' simile quod supra significatur: [4] in Threnis, Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis, educati super purpura, amplexi sunt sterquilinia, iv 5;

`qui comederunt lautitias' sunt qui Verbum habent {5}, et inde cognitiones veri, `educati super purpura' sunt qui in cognitionibus boni, `amplecti sterquilinia' est loco illorum addiscere et eligere falsitates: apud Malachiam, Si non audiveritis et si non posueritis super cor, mittam in vos maledictionem, et spargam stercus super facies vestras, stercus festorum vestrorum, ii 2, 3;

`spargere stercus super facies' est conspurcare interiora vitae falsis malis `stercus festorum' est conspurcare sancta cultus: [5] apud Ezechielem, Mandatum Prophetae, quod placentam hordeorum cum stercore fimi humani {6} faceret, quia sic comedunt {7} filii Israelis panem suum immundum: sed dixit, Ah, Domine Jehovih! anima mea non polluta est, non venit in os meum caro abominationis; tunc respondit, Do tibi excrementum bovis pro stercore hominis, ut (x)facias panem tuum cum illo {8}; nam faciam ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem suam, iv (x)9-17;

per haec repraesentabatur quale esset bonum et verum Ecclesiae gentis Judaicae; `placenta hordeorum cum stercore fimi hominis' significat bonum Ecclesiae interius conspurcatum malis amoris sui, `placenta cum excrementis {9} bovis significat bonum Ecclesiae externum conspurcatum malis illius amoris; quia illa significantur per `placentam,' dicitur quod carituri essent pane et aqua et desolarentur; `panis et aqua' est bonum et verum, `carere illis' et `desolari' est deprivari. [6] Quia talia per fimum, stercus, et excrementum significabantur, patet quid significatur per haec apud Moschen, Spatium erit extra castra quo foras exeas, et clavus erit tibi quo conteges excrementum tuum; nam Jehovah Deus ambulans in medio castrorum tuorum, ut castra tua sancta sint, et {10} non videat in te nuditatem ullius rei, et revertatur a post te, Deut. xxiii 13-15;

hoc mandatum est quia immundum repraesentabatur per stercus; {11} per castra (o)enim ubi filii Israelis, repraesentabatur caelum et Ecclesia, ubi Dominus praesens per fidem et amorem; quare per locum extra castra repraesentabatur ubi non caelum et Ecclesia, ita ubi Dominus non praesens per (o)fidem et amorem; quapropter dicitur quod Jehovah ambulans in medio castrorum ut castra sancta sint, ne videat nuditatem ullius rei, et revertatur; nuditas {12} est immundum ex malis et falsis. Quod `castra' ibi significaverint {13} caelum et Ecclesiam, ubi Dominus, videbitur in nunc sequentibus. @1 i et falsis$ @2 in vero ex bono$ @3 i qui$ @4 in vero$ @5 habuerunt$ @6 hominis$ @7 comedent$ @8 illis$ @9 excremento$ @10 i ut$ @11 i et$ @12 i ullius rei$ @13 significent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church