493. Primus status hominis post mortem est similis ejus statui in mundo, quia tunc in externis similiter est; simili etiam facie est; simili loquela, et simili animo, ita simili vita morali et civili. Inde est, quod is tunc non aliter sciat, quam quod adhuc in mundo sit, si non advertit ad illa quae ei obvia sunt, et ad illa quae ei ab angelis, cum exsuscitatus, dicta sunt, quod nunc spiritus sit (n. 450). Ita continuatur una vita in alteram, ac mors modo est transitus.