Heaven and Hell (Harley) n. 492

Previous Number Next Number See English 

492. Quod primum statum attinet, qui est status exteriorum, in illum venit homo statim post mortem. Sunt cuivis homini quoad spiritum suum exteriora et interiora: exteriora spiritus sunt, per quae ille accommodat corpus hominis in mundo, imprimis ejus faciem, loquelam, et gestus, ad consociationem cum aliis; interiora autem spiritus sunt, quae ejus propriae voluntatis et inde cogitationis sunt, quae raro facie, loquela, et gestu manifestantur; assuescit enim homo ab infantia amicitiam, benevolentiam, et sinceritatem praeferre, et suae propriae voluntatis cogitata celare; inde ex habitu trahit vitam moralem et civilem in externis, qualiscunque sit in internis. Ex illo habitu existit, quod homo vix sciat sua interiora, et quoque quod non animadvertat ad illa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church