Heaven and Hell (Harley) n. 494

Previous Number Next Number See English 

494. Quia spiritus hominis recens post vitam in mundo talis est, ideo tunc cognoscitur ab amicis, et ab illis quos in mundo notos habuit, id enim spiritus percipiunt non modo a facie et, loquela ejus, sed etiam a sphaera vitae ejus cum approximant. Unusquisque in altera vita, dum cogitat de altero, etiam sistit sibi ejus faciem in cogitatione, et simul plura quae ejus vitae sunt; et cum hoc facit, alter fit praesens sicut adscitus et vocatus. Tale existit in mundo spirituali ex eo, quod communicentur ibi cogitationes, et quod ibi spatia non sint qualia in mundo naturali (videatur supra, n. 191-199). Inde est, quod omnes, dum primum in alteram vitam veniunt, agnoscantur a suis amicis, cognatis, et aliquo modo notis, et quoque quod loquantur inter se, ac dein consociantur secundum amicitias in mundo. Audivi pluries, quod illi, qui venerunt e mundo, gavisi sint, quod suos amicos iterum videant, et amici vicissim quod ad illos venerint. Hoc commune est, quod conjux conjugem conveniat, et congratulentur se mutuo; commorantur etiam una, sed diutius et brevius secundum cohabitationis jucundum in mundo; at usque, si non amor vere conjugialis eos conjunxerit, qui amor est conjunctio mentium ex amore caelesti, post aliquantam commorationem separantur. Si autem mentes conjugum {1}dissederant inter se, ac se interius aversatae fuerunt, erumpunt in apertas inimicitias, et quandoque inter se dimicant; et tamen usque non separantur, priusquam alterum statum, de quo in mox sequentibus, ineunt. @1 dissederant pro "dissiderant"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church