412. Fere omnes qui in alteram vitam veniunt, ignorant quid beatitudo et felicitas caelestis, quia quid et quale gaudium internum nesciunt, solum ex laetitiis et gaudiis corporeis et mundanis perceptionem capiunt: quare quod ignorant. nihil esse putant, cum tamen gaudia corporea et mundana sunt nihili respective. Ideo probi, qui non sciunt quid gaudium caeleste, ut sciant et cognoscant, feruntur primum ad paradisiaca, quae omnem imaginationis ideam excedunt: tunc arbitrati venisse in paradisum caelestem, sed docentur quod id non sit felicitas vere caelestis quare datur iis cognoscere status interiores gaudii ad intimum eorum perceptibiles: dein auferuntur in statum pacis usque ad intimum eorum, fatentes tunc quod nihil ejus usquam expressibile sit, nec cogitabile: denique in statum innocentiae, etiam usque ad sensum eorum intimum. Inde nosse iis datur, quid vere bonum spirituale et caeleste.