Heaven and Hell (Harley) n. 411

Previous Number Next Number See English 

411. Quidam spiritus non mali lapsi sunt in quietem, sicut in somnum, et sic quoad interiora, quae mentis eorum, translati sunt in caelum; nam spiritus, antequam interiora eorum aperta sunt, transferri possunt in caelum, ac erudiri de felicitate illorum qui ibi sunt. Vidi eos sic quievisse per semihorium, et dein relapsos in exteriora in quibus prius erant, et quoque tunc in recordationem eorum quae viderunt. Dicebant quod fuerint inter angelos in caelo, et quod ibi viderint et perceperint stupenda, omnia splendentia sicut ex auro, argento, et lapidibus pretiosis, in admirandis formis, quae variabantur mirabiliter et quod angeli non delectati sint ipsis externis, sed illis quae repraesentabant, quae erant Divina ineffabilia, et sapientiae infinitae, et haec fuerint illis gaudio; praeter innumera, quae linguis humanis ne quidem ad myriadis partem possent exprimi, nec cadere in ideas ubi aliquid materiale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church