Heaven and Hell (Harley) n. 413

Previous Number Next Number See English 

413. Sed ut scire possem, quid et quale caelum et caeleste gaudium, saepe et diu a Domino datum est percipere jucunditates gaudiorum caelestium; quare, quia ab experientia viva, possum scire, sed nusquam describere: ast ut solum idea eorum habeatur, aliquid dicetur. Est affectio jucunditatum et gaudiorum innumerabilium, quae commune quoddam simul sistunt, in quo communi, seu in qua communi affectione, sunt innumerabilium affectionum harmoniae, quae distincte non perveniunt ad perceptionem, sed obscure, quia communissima perceptio usque percipere datum est, quod innumerabilia inessent, ita ordinata ut describi nusquam possint; innumerabilia illa, qualia, ex caeli ordine fluunt. Talis ordo est in affectionis singulis et minimis, quae modo ut communissimum unum sistuntur et percipiuntur secundum capacitatem ejus qui subjectum: verbo, infinita in ordinatissima forma insunt cuivis communi, et nihil non vivit, et afficit, et quidem omnia ab intimis, nam gaudia caelestia ab intimis procedunt. Perceptum quoque, quod gaudium et delicium sicut a corde veniret, se diffundens mollissime per omnes fibras intimas, et inde in fibras congregatas, cum tali jucunditatis intimo sensu ut fibra sit quasi nihil nisi gaudium et delicium, et omne perceptivum et sensitivum inde similiter, vivens ex felicitate: voluptatum corporis gaudium, ad illa gaudia, est sicut crassus et pungens grumus respective ad puram et lenissimam auram. Observatum est, quod cum omne meum jucundum vellem transferre in alterum, influeret continue jucundum loco ejus interius et plenius quam prius; et quod quantum hoc vellem, tantum influeret: et perceptum est. quod hoc a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church