De Conjugio (Whitehead) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. DE ILLIS QUI IN CONJUGIIS PRO FINE HABENT LASCIVIAM QUALIS EST ADULTERII

Visae mihi sunt quasi in loco culinari, in quo caminus obscurus absque igne focali, cum cultris in manibus, per quos vellent sicut necare infantes; erant dolosae, astutae, et malitiosae, omnes pellices, clam ad se allectantes viros ab undique; illae inspectae ab angelis apparebant sicut intestina in binis globis, quorum unus erat foede sanguineus, alter tetre flavus, ita repraesentabantur concupiscentiae illarum, cum inspiciuntur ab angelis; erant omnes tales foeminae quae matrimonium capiunt solum adulterii causa cum aliis, quia tunc non timent diffamias propter partum illegitimum, quem attribuunt marito; saevissima illis sors est, sordida ibi omnia, habitant in specubus, et propter turpitudinem et deformitatem timent videri; nec amplius aliquem adulterum allectare possunt, quia deformes, et foetide olent. --Viri autem quibus adulteria {1} fuit matrimonii finis, et postea cum adulteris vixerunt, talem nauseam pro uxore capiunt ut fugiant illas, fiunt tandem impotentiae, ac illis perit vivum cogitationis et loquelae in consortio uxorum, et maxime in consortio suae uxoris. @1 fuit a; sunt T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church