De Conjugio (Whitehead) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. DE MURIBUS

Uxores lascivae, et quoque foeminae innuptae quae meretricatus pro nihilo reputarent, habitant binis in locis, quaedam in plaga occidentali anterius et quaedam posterius; ibi sunt omnes illae quae noverunt se insinuare apud viros per simulatas affectiones, per quas acquirunt lascivum amorem alicujus maris, nihil curantes num affectiones bonae sint vel num affectiones malae; illae quae anterius habitant fuerunt dolosae et astutae, tali ingenio ut inspicere possent quali natura, animo, inclinatione, et cupiditate essent viri quos allicere vellent, praecipue deprivandi virum suis opibus, et interim ut luxuriose vivant. Habitant ibi in antris, inibi omnia foetida sunt, et olent loca ubi habitant, sicut olidum ubi mures; etiam visae ab angelis apparent sicut mures magnae. Audivi quosdam qui in antris illorum fuerunt, dicentes quod nidor murum sit, et quod loca illarum foetida et spurca, sed quod sciant per phantasias se pulchras reddere, tum etiam loca decorare variis utensilibus, sed hoc solum per aliquot momenta, cum enim cessat phantasia, cessant apparentiae, et tunc omnia foeda sunt; dicitur etiam quod delectentur foedis istis et spurcis, quo interius ibi eo plus, quod delectentur est ex correspondentia cum tali vita. Visae etiam mihi saepius sunt, tam cum per phantasias sibi induxerunt pulchritudinem, apparentes tunc quoad vestes magnificae, et quoad faciem venustae, sed ut primum cogitatio phantastica illis ablata est, quod fit a bono spiritu et ab angelo, apparent deformes prorsus sicut diabolae, quaedam nigrae, quaedam tetre flammeae, quaedam sicut cadavera, --et quoque saepius mihi visae sunt sicut mures magnae caudis longis, ita visae sunt illarum concupiscentiae. --Quod mirum est, sunt quidam spiritus ex utroque sexu qui in apparentia suarum passionum apparent sicut feles, mures illae timent illos sicut mures in tellure timent feles; sicut feles apparent qui nihil curarunt religiosa, praeter quod audiverint illa, sed nihil eorum retinuerint. -- Vidi quod in antris illarum sint nobiles uxores, imo talium virorum, qui ex prima nobilitate fuerunt, -- sed omnes ibi adiguntur ad labores, et nemo illarum potest exire, nec emitti licet, quia prae reliquis spiritibus sunt astutae, et intrant affectiones virorum clandestine, et attrahunt animos; hoc callent prae reliquis, ita inclusae sunt, ut tandem non hiscant digitum emittere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church