De Conjugio (Whitehead) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. QUOD DUO CONJUGES IN COELO UNUM ANGELUM FACIANT

Est enim inter binos conjuges in coelo similis conjunctio quae est in unoquovis homine inter voluntatem et intellectum, seu inter bonum quod voluntatis et verum quod intellectus, quia foemina ex natura est affectio quae voluntatis, et mas ex natura est cogitatio quae intellectus. -- Plura de his in opere DE COELO ET INFERNO.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church