De Conjugio (Whitehead) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. QUOD AMOR VERE CONJUGIALIS SIT NUDUS

Angeli tertii coeli sunt qui in conjugio coelesti sunt prae reliquis, sunt enim in amore in Dominum, et inde in conjugio boni et veri; inde etiam prae reliquis angelis sunt in amore conjugiali, inque innocentia et castitate; illi ambulant cum cinctura circum lumbos cum foris, at absque cinctura cum domi, et tamen in nuditate spectant conjugem ut conjugem, nec aliquid lascivi inest; dicunt quod conjugem spectare vestitam abstrahat ideam conjugii; et quod mirum, nuditas non excitat seu instigat, est tamen sicut externum vinculum amoris conjugialis; in lecto jacent copulati sicut sunt creati, ac ita dormiunt; dicunt quod non possent aliter, quia ipse amor conjugialis, qui perpetuus est, copulat, sic quoque communicatur vita unius cum vita alterius, et {1} appropriatur vita mariti uxori, ut sit sicut de Adamo legitur cum vidit Evam uxorem, Ecce os meum et caro mea, et quoque quod nudi essent, nec erubescerent, hoc est, non lascivum, -- at vero ut primum recessit Adam per uxorem ab amore in Dominum, qui in paradiso intelligitur per arborem vitae, de qua ibi, et Apoc. {2} ii 7, quod factum est per quod ex se suoque proprio agerent, nempe ex naturalis hominis scientia et jucundo, tunc periit conjugium boni et veri; inde lasciva facta est nuditas, desinente castitate conjugii, inde erubuerunt nuditatem et foliis ficus et postea tunica ovina vestiti sunt; inde nuditas in Verbo pro lascivia qualis adulterii intelligitur ...{3} Apoc. iii 18, xvi 15.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church