De Conjugio (Whitehead) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. Insidiantur per amorem erga infantes; surgere visi sunt, ex terra antrorsum ante gehennam, paene inconspicui removentes continue obstacula, ut venire possint in castas domos; has amant, non incastas; possunt inducere varias facies, et quoque per artes emittere se per cogitationes, sicut alibi essent, et sic intrare; induebant etiam faciem innocentiae, et praedicant castitatem, laudibus extollunt; ineunt amicitias variis modis, usque ut laudentur et amentur, et si uxor conscia est, et cupit, laudetur. Loquebantur mecum, dicentes quod mirentur quod dentur qui ita conscientiosi sint ut hoc dicant esse contra conscientiam, charitatem, et religionem; in tali persuasione fuerunt ut nihil mali in eo viderent, minus aliquid spurci. Loquuntur etiam sane de conjugio, horum infernum etiam est sub natibus antrorsum in foedo {1} excrementitio nidore ibi, et quia dolosi, mentientes castitatem, innocentiam, et amicitiam, et plura; ideo cum veniunt ad interna sua quae adulteria, vastantur usque ut appareant deformes diaboli, parum ex humano residuum quoad interna, fiunt stupidi, quia contra sanctum coeli. Subsannant et rident illos qui vocant conjugia sancta, et adulteria prophana, imo haec illicita. @1 excrementio A; excrementio T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church