White Horse (Whitehead) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. Quod in Sensu interno seu spirituali Verbi innumerabilia Arcana sint. Quod Verbum in Sensu interno innumerabilia contineat, qua captum humanum excedunt, n: 3085, 3086. Quod etiam ineffabilia et inexplicabilia, n: 1965. Quae solum sistuntur Angelis, et ab illis intelliguntur, n: 167. Quod Sensus internus Verbi contineat Arcana Caeli, quae concernunt Dominum ac Regnum Ipsius in Caelis et in Terris, n: 1, 2, 3, 4, 937. Quod Arcana illa non appareant in Sensu literae, n: 937, 1502, 2161. Quod plura, quae apud Prophetas sunt, appareant sicut sparsa, quae in Sensu interno in pulchra serie continenter cohaerent, n: 7153, 9022. Quod non unica vox, ne quidem unica jotha in Lingua sua originali, abesse queat in Verbi Sensu literae absque interruptione in Sensu interno; et quod ideo ex divina Domini Providentia Verbum tam integrum conservatum sit ad omnem apicem, n: 7933. Quod innumerabilia insint singulis Verbi, n: 6637, 8920. Et unicuique voci, n: 1689. Quod innumerabilia sint in Oratione dominica, et in singulis ejus, n: 6619. Et in praeceptis Decalogi; in quorum tamen sensu externo aliqua talia sunt, quae nota sunt unicuique Genti absque Revelatione, n: 8862, 8902. Quod in quovis Corniculo literae Verbi in Lingua Originali sit sanctum, ostensum e Caelo, videatur in Opere de Caelo et Inferno, n: 260, ubi explicantur Domini verba, quod non jotha unum et corniculum unum praeteribit de Lege, Matth: v: 18. Quod in Verbo imprimis Prophetico sint binae expressiones sicut ejusdem rei, sed quod una se referat ad bonum et altera ad verum, n: 683, 707, 2516, 8339. Quod in Verbo bona et vera conjuncta sint mirabiliter, et quod illa conjunctio solum appareat ei qui scit Sensum Internum, n: 10554. Et sic quod in Verbo et in singulis ejus sit Conjugium divinum et Conjugium caeleste, n: 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 5138, 7022. Conjugium divinum, quod est Conjugium divini Boni et divini Veri, ita Dominus in Caelo, in Quo Solo ibi id Conjugium, n: 3004, 3005, 3009, 4158, 5194, 5502, 6343, 7945, 8339, 9263, 9314. Quod per Jesum etiam significetur divinum Bonum, et per Christum divinum Verum, et sic per utrumque Conjugium divinum in Caelo, n: 3004, 3005, 3009. Quod hoc Conjugium sit in singulis Verbi in Sensu ejus interno, ita Dominus quoad divinum Bonum et divinum Verum, n: 5502. Quod Conjugium boni et veri a Domino in Caelo et in Ecclesia sit quod vocatur Conjugium caeleste, n: 2508, 2618, 2803, 3004, 3211, 3952, 6179. Ita quod in eo respectu Verbum sit quasi Coelum, n: 2173, 10126. Quod Caelum assimiletur Conjugio in Verbo ex Conjugio boni et veri ibi, n: 2758, 3132, 4434, 4834. Quod Sensus internus sit ipsa genuina Doctrina Ecclesiae, n: 9025, 9430, 10401. Quod qui intelligunt Verbum secundum Sensum internum, illi sciant ipsam veram Doctrinam Ecclesiae, quia Sensus internus illam continet, n: 9025, 9430, 10400. Quod Internum Verbi etiam sit internum Ecclesiae, ut et internum Cultus, n: 10460. Quod Verbum sit Doctrina amoris in Dominum, et charitatis erga proximum, n: 3419, 3420. Quod Verbum in litera sit sicut Nubes, et quod in Sensu interno sit Gloria, Praefat: ad Genes. Cap: xviii: et n. 5922, 6343; ubi explicatur, quod Dominus venturus sit in Nubibus Caeli cum Gloria. Quod etiam Nubes in Verbo significet Verbum in sensu literae, et Gloria Verbum in Sensu interno, Praef: ad Cap: xviii: Genes: et n: 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574. Quod illa, quae in Sensu literae sunt, ad illa qua in Sensu interno, se habeant sicut projectiones rudes circum Cylindrum opticum politum, ex quibus tamen in Cylindro sistitur pulchra imago hominis, n: 1871. Repraesentati in Mundo spirituali, qui solum Sensum literae volunt et agnoscunt, per Vetulam deformem, qui autem simul Sensum internum, per Virginem decore amictam, n: 1774. Quod Verbum in toto complexu sit imago Caeli, quia Verbum est divinum Verum, ac divinum Verum facit Caelum, et Caelum refert unum Hominem, et quod in eo respectu Verbum sit sicut imago Hominis, n: 187. Quod Caelum in uno complexu referat unum Hominem, videatur in Opere de Caelo et Inferno, n: 59 ad 67. Et quod Divinum Verum procedens a Domino faciat Caelum, n: 126 ad 140, 200 ad 212. Quod Verbum pulchre et amaene sistatur coram Angelis, n: 1767, 1768. Quod Sensus literae sit quasi corpus, et quod Sensus internus sit quasi anima illius corporis, n: 8943. Quod inde Vita Verbo sit ex Sensu interno, n: 1405, 4857. Quod Verbum sit purum in Sensu interno, et quod ita non appareat in Sensu literae, n: 2362, 2395. Quod illa, qua in Sensu literae sunt, sancta sint ab Internis, n: 10126, 10728. Quod in Historicis Verbi etiam sit Sensus internus, sed intus in illis, n: 4989. Ita quod Historica Verbi aeque ac Prophetica contineant Arcana caeli, n: 755, 1659, 1709, 2310, 2333. Quod Angeli non historice percipiant illa, sed dogmatice quia spiritualiter, n: 6884. Quod Arcana interiora, qua in Historicis sunt, minus pateant homini, quam in Propheticis, causa quia Mens in intentione ac intuitione de Historicis est, n: 2176, 6597. Porro, qualis Sensus internus Verbi est, ostensum, n: 1756, 1984, 2004, 2663, 3033, 7089, 10604, 10614. Illustratum per comparationes, n: 1873.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church