White Horse (Whitehead) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. Quod Sensus internus Verbi imprimis sit pro Angelis, et quod quoque sit pro hominibus. Ut sciatur quid Sensus internus, qualis ille, et unde, dicendum hic est in summa. Quod cogitent et loquantur aliter in Caelo quam in Mundo, in Caelo spiritualiter in Mundo naturaliter; quapropter cum homo legit Verbum, quod Angeli qui apud hominem, percipiant illud spiritualiter, cum homines naturaliter; quod inde Angeli in Sensu interno sint, cum homines in Sensu externo; sed quod usque unum faciant per Correspondentiam. Quod Angeli non modo spiritualiter cogitent, sed etiam spiritualiter loquantur; tum quod sint apud hominem; et quod Conjunctio illorum sit per Verbum, videatur in Opere de Caelo et Inferno, ubi agitur de Sapientia Angelorum Caeli, n: 265 ad 275. De Loquela illorum, n: 234 ad 245. De Conjunctione illorum cum homine, n: 291 ad 302. Et de Conjunctione per Verbum, n: 303 ad 310. Quod Verbum aliter intelligatur ab Angelis in Caelis, quam ab Hominibus in terris, et quod Angelis sit sensus internus seu spiritualis, hominibus autem sensus externus seu naturalis, n: 1887, 2395. Quod Angeli percipiant Verbum in Sensu interno, et non in Sensu externo, ab experientia illorum qui mecum e Caelo loquuti sunt, cum legi Verbum, n: 1769, 1770, 1771, 1772. Quod ideae cogitationis et quoque loquelae angelicae sint spirituales, ideae autem et loquelae humanae naturales, quod ideo Sensus internus qui spiritualis pro Angelis sit, illustratum ab experientia, n: 2333. Quod tamen sensus literae Verbi inserviat ideis spiritualibus Angelorum pro mediis, comparative sicut faciunt voces loquelae sensui rei apud hominem, n: 2143. Quod illa, qua sunt Sensus interni Verbi, cadant in talia quae sunt lucis caeli, ita in perceptionem angelicam, n: 2618, 2619, 2629, 3086. Quod ideo illa, quae Angeli e Verbo percipiunt, illis pretiosa sint, n: 2540, 2541, 2545, 2551. Quod Angeli ne quidem unam vocem Sensus literae Verbi intelligant, n: 64, 65, 1434, 1929. Quod nec sciant Nomina personarum et locorum quae in Verbo, n: 1434, 1888, 4442, 4480. Quod Nomina non intrare possint in Coelum, nec ibi enuntiari, n: 1876, 1888. Quod omnia Nomina in Verbo significent res, et quod in ideas rei vertantur in Caelo, n: 768, 1888, 4310, 4442, 5225, 5287, 10329. Quod etiam Angeli cogitent abstracte a personis, n: 6623, 8343, 8985, 9007. Quam elegans Sensus internus Verbi, tametsi mera Nomina, ab exemplis e Verbo, n: 1224, 1888, 2395. Quod etiam plura Nomina in serie in sensu interno unam rem exprimant, n: 5905, quod etiam omnes Numeri in Verbo significent res, n: 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3152, 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253. Quod Spiritus etiam percipiant Verbum in Sensu interno, prout interiora eorum in Caelum aperta sunt, n: 1771. Quod Sensus literae Verbi, qui naturalis, transmutetur momento in Spiritualem apud Angelos, quia est Correspondentia, n: 5648. Et hoc absque auditione et cognitione quid in Sensu literae seu externo, n: 10215. Sic quod Sensus literae seu externus sit modo apud hominem, nec pergat ultra, n: 2015. Quod sit Sensus internus Verbi, et quoque Sensus intimus seu supremus, de quibus, n: 9407, 10604, 10614, 10627. Quod Angeli spirituales, hoc est, qui in Regno spirituali Domini sunt, percipiant Verbum in Sensu interno, et quod Angeli caelestes, hoc est, qui in Regno caelesti Domini sunt, percipiant Verbum in Sensu intimo, n: 2157, 2275. Quod Verbum sit pro hominibus, et quoque pro Angelis, utrisque accommodatum, n: 7381, 8862, 10322. Quod Verbum sit uniens caeli et terrae, n: 2310, 2493, 9212, 9216, 9357. Quod Conjunctio Caeli cum homine sit per Verbum, n: 9396, 9400, 9401, 10452. Quod ideo Verbum dicatur foedus, n: 9396. Quoniam foedus significat conjunctionem, n: 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632. Quod Sensus internus in Verbo sit, quia Verbum a Domino per tres Caelos descenderat usque ad hominem, n: 2310, 6397. Et quod sic accommodatum factum sit Angelis trium Caelorum, et quoque Hominibus, n: 7381, 8862. Quod inde sit, quod Verbum Divinum sit, n: 2980, 4989. Et quod sit Sanctum, n: 10276. Et quod sit Spirituale, n: 4480. Et quod sit a Divino inspiratum, n: 9094. Quod id sit Inspiratio, n: 9094. Quod etiam Homo, qui regeneratus est, actualiter sit in Sensu interno Verbi, tametsi id nescit, quoniam ei internus homo apertus est, cui perceptio spiritualis, n: 10400. Sed quod apud illum Spirituale Verbi influat in ideas naturales, ac ita naturaliter sistatur, quoniam cum vivit in Mundo, in naturali homine, quantum ad perceptionem, cogitat, n: 5614. Quod inde Lux veri apud illos, qui illustrantur, sit ab Interno eorum, ita per Internum a Domino, n: 10691, 10694. Quod etiam per illam viam Sanctum influat apud illos qui sanctum habent Verbum, n: 6789. Quoniam homo regeneratus actualiter in Sensu interno Verbi est, et in sancto ejus, tametsi id nescit, quod ideo post mortem in illum ex se veniat, et quod non amplius sit in sensu literae, n: 3226, 3342, 3343. Quod ideae interni hominis sint spirituales, sed quod homo, cum in mundo vivit, non animadvertat illas, quoniam insunt cogitationi ejus naturali, cui dant facultatem rationalem, n: 10236, 10240, 10550. Sed quod homo post mortem, in illas suas, quia sunt propriae spiritus ejus, veniat, et ex illis tunc non modo cogitet sed etiam loquatur, n: 2470, 2478, 2479, 10568, 10604. Inde est, quod dictum sit, quod Homo regeneratus nesciat quod in sensu spirituali Verbi sit, et quod inde ei illustratio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church