White Horse (Whitehead) n. 12

Previous Number Next Number See English 

12. Quod Verbum conscriptum sit per Correspondentias, et sic per Repraesentativa. Quod Verbum quoad Sensum literae conscriptum sit per meras Correspondentias, ita per talia quae repraesentant et significant spiritualia, quae sunt Caeli et Ecclesiae, n: 1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 2179, 2763, 2899. Quod hoc factum sit propter Sensum internum in singulis, n: 2899. Ita propter Caelum, quoniam illi, qui in Caelo sunt, Verbum non intelligunt secundum Sensum literae ejus, qui naturalis, sed secundum Sensum internum, qui spiritualis, n: 2899. Quod Dominus loquutus sit per Correspondentias, Repraesentativa et Significativa, quia a Divino, n: 9049, 9063, 9086, 10126, 10728. Quod Dominus sic loquutus sit coram Mundo et simul coram Caelo, n: 2533, 4807, 9049, 9063, 9086. Quod illa, quae Dominus loquutus est, pervaserint totum caelum, n: 4637. Quod Historica Verbi sint repraesentativa verba significativa, n: 1540, 1659, 1709, 1783, 2687. Quod Verbum non alio stylo conscribi potuerit, ut per id communicatio et conjunctio cum Caelis esset, n: 2899, 6943, 9481. Quod valde errent, qui Verbum propter stylum simplicem et rudem ad apparentiam contemnunt, et qui cogitant quod recepturi Verbum si alio stylo conscriptum fuisset, n: 8783. Quod etiam modus scribendi et stylus Antiquissimis fuerit per Correspondentias, et Repraesentativa, n: 605, 1756, 9942. Quod Sapientes antiqui delectati sint Verbo, quia ibi Repraesentativa et Significativa, ab experientia, n: 2592, 2593. Si homo antiquissimae Ecclesiae legisset Verbum, quod clare vidisset illa quae in Sensu interno sunt, et obscure illa quae in Sensu externo, n: 449. Quod filii Jacobi in terram Canaanem deducti fuerint, quia omnia loca in illa Terra ab antiquissimis temporibus repraesentativa facta sunt, n: 1585, 3686, 4447, 5136, 6516. Et sic ut Verbum ibi conscriberetur, in quo Loca nominanda erant propter Sensum internum, n: 3686, 4447, 5136, 6516. Sed quod usque Verbum quoad Sensum externum immutatum sit propter illam Gentem, non autem quoad Sensum internum, n: 10453, 10461, 10603, 10604. Plura loca e Verbo de illa Gente allata, quae tamen intelligenda sunt secundum Sensum internum, ita aliter quam secundum literam, n: 7051. Quoniam Gens illa repraesentabat Ecclesiam, et quia Verbum apud illam et de illa conscriptum est, quod ideo Divina caelestia per Nomina illorum significata sint, ut per Rubenem, Schimeonem, Levi, Jehudam, Ephraimum, Josephum, et reliquos: et quod per Jehudam in Sensu interno significetur Dominus quoad Amorem caelestem, ac Regnum caeleste Ipsius, n: 3654, 3881, 3585, 5782, 6362 ad 6382. Ut sciatur quid sunt et quales sunt Correspondentiae, et qualia sunt Repraesentativa in Verbo, ideo aliquid de illis quoque dicetur. Quod omnia quae correspondent, etiam repraesentent, et inde significent, sic ut Correspondentiae et Repraesentationes unum sint, n: 2890, 2897, 2971, 2987, 2989, 2990, 3002, 3225. Quid Correspondentiae et Repraesentationes, ab experientia et ab exemplis, n: 2702, 2987 ad 3002, 3213 ad 3226, 3337 ad 3352, 3472 ad 3485, 4218 ad 4228, 9280. Quod Scientia Correspondentiarum et Repraesentationum fuerit praecipua Scientia apud Antiquos, n: 3021, 3419, 4280, 4749, 4844, 4964, 4965, 6004, 7729, 10252. Imprimis apud Orientales, n: 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10252, 10407. Quod in Aegypto pro aliis, n: 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407. Quod etiam apud Gentiles, ut in Graecia, et alibi, n: 2762, 7729. Sed quod hodie inter Scientias deperditas sit, imprimis in Europa, n: 2894, 2895, 2995, 3630, 3632, 3747, 3748, 3749, 4581, 4966, 10252. Quod usque illa Scientia praestet omnibus Scientiis, quoniam absque illa non intelligitur Verbum, nec quid significant Ritus Ecclesiae Judaicae de quibus in Verbo, nec scitur quale Caelum, nec quid Spirituale, nec quomodo se habet cum Influxu spirituali in naturale, nec quomodo de influxu animae in corpus, et plura alia, n: 4180, et in locis supra citatis. Quod omnia quae apud Spiritus et Angelos apparent, sint Repraesentativa secundum correspondentias, n: 1971, 3213 ad 3226, 3475, 3485, 9481, 9574, 9576, 9577. Quod Caeli sint pleni Repraesentativis, n: 1521, 1532, 1619. Quod Repraesentativa eo pulchriora et perfectiora existant, quo interius in caelis, n: 3475. Quod Repraesentativa ibi sint Apparentiae reales, quia a Luce Caeli, quae est divinum Verum: et hoc est ipsum essentiale existentiae omnium, n: 3485. Causa, quod omnia et singula, quae in spirituali Mundo sunt, in Mundo naturali repraesententur, est quia Internum se induit convenientibus in Externo, per quae se visibile sistit et apparet, n: 6275, 6284, 6299. Ita Finis se induit convenientibus, ut se sistat ut Causa in inferiore sphaera, et dein ut se sistat ut Effectus in adhuc inferiore; et cum Finis per Causam fit Effectus, tunc fit visibilis, seu coram oculis apparet, n: 5711. Haec illustrata per Influxum animae in corpus, quod nempe anima induatur talibus in corpore, per quae omnia quae cogitat et vult, possunt visibiliter sisti et apparere; quare cogitatio cum defluit in corpus, repraesentatur per tales gestus et effectus quae correspondent, n: 2988. Manifeste affectiones, quae mentis sunt, repraesentantur in facie per varios ejus vultus, adeo ut ibi videantur, n: 4791 ad 4805, 5695. Inde patet, quod in omnibus et singulis naturae lateat interius causa et finis e spirituali Mundo, n: 3562, 5711. Quoniam illa, quae in Natura sunt, ultimi effectus sunt, quibus insunt priora, n: 4240, 4939, 5051, 6275, 6284, 6299, 9216. Quod Interna sint qua repraesentantur, et Externa quae repraesentant, n: 4292. Quid porro Correspondentiae et Repraesentationes, videatur in Opere de Caelo et Inferno, ubi actum est de Correspondentia omnium Caeli cum omnibus hominis, n: 87 ad 102. De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n: 103 ad 115. Et de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, n: 170 ad 176. Quoniam omnia in Natura repraesentativa Spiritualium et Caelestium sunt, quod ideo antiquis temporibus Ecclesiae fuerint, in quibus omnia Externa, quae erant Ritualia, repraesentativa erant; ideo illae Ecclesiae dictae fuerunt Ecclesiae repraesentativa, n: 519, 521, 2896. Quod Ecclesia apud Filios Israelis instituta fuerit Ecclesia repraesentativa, n: 1003, 2179, 10149. Quod omnia Ritualia ibi fuerint Externa, quae repraesentaverunt Interna, quae Caeli et Ecclesiae sunt, n: 4288, 4874. Quod Repraesentativa Ecclesiae et Cultus cessaverint, cum Dominus in mundum venit, et se manifestavit, quia Dominus Interna Ecclesiae aperuit, et quia omnia Ecclesiae illius in supremo sensu ipsum spectaverunt, n: 4835.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church