Conjugial Love (Rogers) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. II. Quod illius Amoris Origo sit ex Conjugio boni et veri. Quod omnia in Universo se referant ad bonum et verum, ab omni homine intelligente agnoscitur, quia est universale verum; quod etiam in omnibus et singulis Universi bonum sit conjunctum vero, ac verum bono, non potest non agnosci, quia hoc etiam est universale verum, quod cohaeret cum altero. Causa, quod omnia in Universo se referant ad bonum et verum, et quod bonum sit conjunctum vero, et reciproce, est quia utrumque procedit a Domino, ac procedunt ab Ipso ut unum; duo quae procedunt a Domino, sunt Amor et Sapientia, quia haec sunt Ipse, ita ab Ipso, et omnia quae sunt Amoris vocantur bona, et omnia quae sunt Sapientiae vocantur vera; et quia ab Ipso ut Creatore procedunt illa duo, sequitur quod in creatis sint illa duo. Hoc illustrari potest per Calorem et Lucem, quae procedunt a Sole; ex his sunt omnia Telluris, germinant enim secundum praesentiam illorum, et secundum conjunctionem illorum; ac Calor naturalis correspondet Calori spirituali, qui est Amor, et Lux naturalis correspondet Luci spirituali, quae est Sapientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church