Conjugial Love (Rogers) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. Quod Amor conjugialis procedat ex Conjugio boni et veri, in sequente Transactione seu Paragrapho demonstrabitur; hic solum adducitur illud propter causam, ut videatur quod ille Amor sit coelestis, spiritualis et sanctus, quia ex coelesti, spirituali et sancta origine. Ut videatur quod origo Amoris conjugialis sit ex Conjugio boni et veri, interest ut aliquid in brevi compendio de eo hic dicatur: mox supra dictum est, quod in omnibus et singulis creatis sit conjunctio boni et{1} veri, et conjunctio non datur nisi sit reciproca, nam conjunctio ab una parte, et non vicissim ab altera, ex se solvitur; nunc quia est conjunctio boni et veri, et haec reciproca, sequitur quod sit Verum boni seu Verum ex bono, et quod sit Bonum veri seu Bonum ex vero; quod Verum boni seu verum ex bono, sit in Masculo, et quod sit ipsum Masculinum, ac quod Bonum veri seu bonum ex vero, sit in Foemina, et quod sit ipsum Foemininum, tum quod unio conjugialis sit inter illa duo, in Transactione proxime sequente videbitur; id hic memoratur, ut aliqua praeliminaris idea sit de eo. @1. Prima editio: est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church