Conjugial Love (Rogers) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. Quod tamen Amor vere conjugialis tam rarus sit, ut non sciatur qualis est, et vix quod sit, est quia status amaenitatum ante nuptias, post illas mutatur in statum indifferentiae ex insensibilitate illarum; causae mutationis illius status sunt plures, quam hic possunt afferri: sed afferentur in sequentibus, ubi Causae frigorum, separationum, et divortiorum in suo ordine detegentur; ex quibus videbitur, quod apud plerosque hodie ita aboleatur imago illa amoris conjugialis, et cum illa cognitio, usque ut non sciatur qualis est, et vix quod sit. Notum est, quod omnis homo, dum nascitur, sit mere corporeus, et quod a corporeo fiat naturalis interior et interior, et sic rationalis, et demum spiritualis; quod ita progressive, est quia corporeum est sicut humus, cui naturalia, rationalia, et spiritualia in suo ordine inseruntur; ita fit homo plus et plus homo: [2] paene simile fit cum init conjugium; tunc fit homo plenior homo, quia conjungitur cum consorte, cum qua unum hominem agat; sed hoc fit in Primo statu in quadam imagine, de quo prius; similiter tunc inchoat a corporeo, et procedit in naturale, sed quoad conjugialem vitam, et inde conjunctionem in unum; illi qui tunc amant corporea naturalia, et solum rationalia ex illis, non possunt conjungi consorti sicut in unum, nisi quoad externa illa, et cum externa deficiunt, invadit interna frigus, quod amoris illius jucunda sicut a mente ita a corpore, ac postea sicut a corpore ita a mente, discutit, et hoc eo usque dum non superest aliquid ex reminiscentia de statu primaevo sui conjugii,{1} consequenter nec cognitio de illo: nunc quia ita fit hodie apud plerosque, patet quod amor vere conjugialis non sciatur qualis est, et vix quod sit. Aliter fit illis qui spirituales sunt; his est Primus status initiamentum ad faustitates perpetuas, quae gradum promovent, sicut spirituale rationale mentis, et ex hoc naturale sensuale corporis, unius cum alterius se conjungunt et uniunt; sed hi rari sunt. @1. Prima editio: coujugii,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church