Conjugial Love (Rogers) n. 58

Previous Number Next Number See English 

58. [I:] Quod detur Amor vere conjugialis, qui hodie tam rarus est, ut non sciatur qualis est, et vix quod sit. Quod detur talis Amor conjugialis, qualis describitur in his sequentibus, quidem potest agnosci ex Primo statu illius amoris, quando se in cor juvenis et virginis insinuat ac intrat, ita apud illos, qui unam solam e sexu incipiunt amare, ac desiderare in sponsam; et adhuc plus tempore desponsationis, dum hoc protrahitur, et progreditur ad nuptias; et tandem in nuptiis, et primis diebus post illas; quis tunc non agnoscit, et consentit ad sequentia haec, quod ille Amor sit fundamentalis omnium amorum; tum quod in illum collata sint omnia gaudia et omnes delitiae a primis ad ultima; et quis non scit, quod post amaenum hoc tempus successive transeant et facessant laetitiae illae, usque tandem ut vix sentiant illas; si tunc illis dicitur idem quod prius, quod Amor ille sit fundamentalis omnium amorum, et quod in illum collata sint omnia gaudia et laetitiae, non consentiunt nec agnoscunt; et forte dicent, quod sint nugae, aut quod sint mystica quae transcendunt. Ex his patet, quod Amor primitivus conjugii aemuletur Amorem vere conjugialem, et sistat illum videndum in quadam imagine; quod fit, quia tunc projectus est amor sexus, qui est incastus, ac loco ejus amor unius e sexu, qui est amor vere conjugialis, et castus, insidet implantatus; quis tunc non spectat alias mulieres nutu inamato, ac suam unicam amato.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church