Conjugial Love (Rogers) n. 312

Previous Number Next Number See English 

312. XVI. Quod amor conjugialis absque ordine et hujus modis praecipitatus exurat medullas, et consummetur. A quibusdam in Coelo ita dicitur; et per medullas intelligunt interiora mentis et corporis: quod haec ab amore conjugiali praecipitato exurantur, hoc est, consummentur, est quia amor ille tunc inchoat a flamma, quae exedit ac corrumpit illa adyta, in quibus ut in suis principiis amor conjugialis residebit, et a quibus inchoabit; hoc fit, si vir et foemina absque ordine praecipitant conjugium, non spectando ad Dominum, non consulendo rationem, rejiciendo desponsationem, et modo obtemperando carni; a cujus ardore si inchoat ille amor, fit ille externus et non internus, ita non conjugialis; et hic vocari potest crustaceus non nucleatus, seu carneus macer et siccus, quia exinanitus genuina sua essentia. Plura de his videantur supra n. 305.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church