Conjugial Love (Rogers) n. 311

Previous Number Next Number See English 

311. XV: Quod hic sit amoris conjugialis ordo cum suis modis a primo ejus calore ad primam ejus facem. Dicitur a primo ejus calore ad primam ejus facem, quia calor vitalis est amor, ac conjugialis calor seu amor, successive crescit, et tandem sicut in flammam{1} seu facem: dicitur ad primam suam facem, quia intelligitur status primus post nuptias, quando amor ille ardet; sed qualis fit post hanc facem, in ipso conjugio, descriptum est in Transactionibus, quae antecedunt; in hac autem lucubrationis parte ordo ejus a primo carcere ad primam hanc metam explanatus est. [2] Quod omnis ordo procedat a primis ad ultima, et quod ultima fiant prima sequentis alicujus ordinis, tum quod omnia medii ordinis sint ultima prioris, ac prima posterioris, et quod sic fines per causas in effectus continue procedant, ex cognitis et visibilibus in Mundo sufficienter coram ratione potest confirmari ac illustrari; sed quia hic de ordine, in quo amor procedit a sua statione prima ad suam metam, unice agitur, praetereuntur illa, et modo de hoc dicitur, quod qualis hujus amoris ordo est a primo suo calore ad primam suam facem, talis ut plurimum sit et insit in progressione sua postea; in hac enim se evolvit, qualis in se fuit primus calor; qui si castus, castum ejus corroboratur in progressionibus; si autem incastus, incastum ejus augescit progrediendo, usque dum omni casto, in quo a tempore desponsationis fuit ab extra et non ab intra, orbatur. @1. Prima editio: inflammam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church