Conjugial Love (Rogers) n. 313

Previous Number Next Number See English 

313. XVII. Quod status mentium utriusque in successivo ordine procedentes influant{1} in statum conjugii; attamen aliter apud spirituales, et aliter apud naturales. Quod status ultimus sit qualis est ordo successivus, ex quo ille formatur et existit, est canon, qui in Literato orbe propter veritatem suam agnoscendus est; sic enim detegitur, quid influxus est, et quid operatur: per influxum intelligitur, omne id quod praecedit, et componit sequens, et per sequentia ordine ultimum; sicut omne quod praecedit apud hominem et componit sapientiam ejus; seu omne quod praecedit apud Politicum, et componit prudentiam ejus; seu omne quod praecedit apud Theologum, et componit eruditionem ejus; similiter omne quod procedit ab infantia, et componit virum; tum quod in ordine procedit a semine et virgulto, et facit arborem, ac postea quod a flore et facit fructum ejus: Consimiliter omne quod praecedit et procedit apud sponsum et sponsam, et facit conjugium illorum; ita intelligitur influxus. [2] Quod omnia illa quae praecedunt in mentibus forment series, et quod series colligent se, una juxta alteram, et una post alteram, et quod hae simul componant ultimum, est adhuc in Mundo ignotum; sed quia est veritas e Coelo, hic adducitur; per illam enim aperitur, quid influxus operatur, et quale est ultimum, in quo series modo dictae successive formatae coexistunt. Ex his videri potest, quod status mentium utriusque in successivo ordine procedentes influant in statum conjugii: sed conjuges post conjugium sunt prorsus in ignorantia de successivis, quae animis illorum ex antecedentibus insinuata insunt; at usque illa sunt, quae amori conjugiali dant formam, ac faciunt statum mentium illorum, ex quo inter se agunt. [3] Quod alius status ex alio ordine formetur apud Spirituales, quam apud Naturales, est quia Spirituales justo ordine procedunt, ac Naturales injusto; Spirituales enim spectant ad Dominum, ac Dominus providet et ducit ordinem; at Naturales spectant ad se, et inde inverso ordine procedunt; quare horum status conjugii est intrinsecus plenus incastis; et quot incasta, tot frigora, et quot haec, tot obstructiones vitae intimae, ex quibus obturatur vena, et exsiccatur fons. @1. Prima editio: influaat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church