Conjugial Love (Acton) n. 368

Previous Number Next Number See English 

368. VII. Quod Zelotypia sit sicut flagrans ignis contra infestantes amorem cum conjuge, et quod sit sicut horridus timor pro jactura illius amoris. Agitur hic de Zelotypia illorum, qui in Spirituali amore cum conjuge sunt; in sequente Articulo de Zelotypia illorum, qui in Naturali amore; et post hunc de Zelotypia illorum, qui in Amore vere conjugiali. Apud illos qui in spirituali amore sunt, est Zelotypia varia, quia amor illorum est varius, nam nusquam datur unus amor, sive sit spiritualis sive naturalis, prorsus similis apud duos, minus apud plures. [2] Quod Zelotypia spiritualis, seu apud spirituales, sit sicut ignis efflagrans{1} contra infestantes amorem conjugialem illorum, est quia principium amoris apud illos, est in utriusque internis, et amor illorum a principio suo sequitur principiata usque ad ultima sua, ex quibus et simul ex primis intermedia, quae mentis et corporis sunt, in nexu amabili tenentur. Hi quia Spirituales sunt, in conjugio suo pro fine spectant unionem, et in illa spiritualem requiem, ac hujus amaenitates; nunc quia ex animis suis rejecerunt disunionem, ideo est Zelotypia illa sicut ignis emotus et se ejaculans contra infestantes. [3] Quod etiam sit sicut horridus timor, est quia spiritualis illorum amor intendit ut unum sint, quare si existit casus, aut contingit apparentia separationis, fit timor qui horret, sicut dum binae partes unitae distraherentur. Haec descriptio Zelotypiae mihi data est e Coelo ab illis, qui in amore conjugiali spirituali sunt; est enim amor conjugialis naturalis, amor conjugialis spiritualis, et amor conjugialis coelestis; de naturali et coelesti, illorumque Zelotypia, dicetur in binis Articulis, qui sequuntur. @1. Prima editio: efflragans$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church