Conjugial Love (Acton) n. 367

Previous Number Next Number See English 

367. VI. Quod Zelus Amoris conjugialis dicatur Zelotypia. Zelus pro Amore vere conjugiali, est Zelus zelorum, quia ille amor est Amor amorum, et ejus jucunda, pro quibus etiam zelatur, sunt jucunda jucundorum, est enim ille Amor, ut supra ostensum est, caput omnium amorum; causa est, quia ille Amor inducit uxori formam amoris, ac marito formam sapientiae, et ex his formis unitis in unam, non potest aliud procedere, quam quod sapit ex sapientia et simul amore. Quoniam Zelus amoris conjugialis est Zelus zelorum, ideo novo nomine appellatur Zelotypia, quod est ipse typus Zeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church