369. VIII. Quod Zelotypia detur Spiritualis apud monogamos, et naturalis apud polygamos. Quod Zelotypia detur spiritualis apud monogamos, est quia hi solummodo possunt recipere amorem conjugialem spiritualem, ut supra abunde ostensum est; dicitur quod detur, sed intelligitur quod apud illos dabilis sit; quod non detur nisi apud perpaucos in Christiano Orbe, ubi conjugia monogamica sunt, at quod usque ibi dabilis sit, supra etiam confirmatum est. Quod amor conjugialis apud polygamos sit naturalis, in Capite de Polygamia, n. 345, 347, videatur, similiter tunc Zelotypia, quia haec sequitur amorem. [2] Qualis est Zelotypia polygamorum, docent quorundam Relationes autopsicae de illa apud Orientales, quae sunt, quod uxores et pellices custodiantur{1} sicut captivae in ergastulis, et ab omni communicatione cum viris detineantur et arceantur; quod in Gynaecea seu conclavia custodiae illarum, non liceat alicui viro, nisi comitante Eunucho, intrare; et quod impense observetur, si aliqua ex illis lascivo oculo aut vultu transeuntem aspectet; et quod si hoc animadvertitur, foemina mulctetur plagis: et si lasciviam exercet cum introducto aliquo viro in atrium per astum, aut forinsecus, puniatur morte. @1. Prima editio: constodiantur$