Conjugial Love (Acton) n. 363

Previous Number Next Number See English 

363. IV. Quod Zelus Amoris boni, et Zelus amoris mali, in externis sibi similes sint, sed in internis prorsus dissimiles. Zelus in externis apud unumquemvis apparet sicut ira et excandescentia, est enim amor incensus et inflammatus ad tutandum se contra violatorem, et ad removendum illum. Causa, quod Zelus amoris boni, et Zelus amoris mali, appareant similes in externis, est quia amor dum in Zelo est, apud utrumque flagrat, at apud hominem bonum modo in externis, sed apud malum tam in externis quam in internis; et dum interna non conspiciuntur, apparent Zeli similes in externis: at quod prorsus dissimiles sint in internis, in mox sequente Articulo videbitur. Quod Zelus appareat in externis sicut ira et excandescentia, videri et audiri potest ex omnibus, qui ex Zelo loquuntur et agunt; ut pro exemplo, ex Sacerdote dum ex Zelo concionatur, quod sonus loquelae ejus sit altus, vehemens, acer et asper, quod facies ejus incalescat et sudet, quod efferat se, pulpitum verberet, et contra facientes mala ignem ex inferno evocet: similiter multi alii.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church