Conjugial Love (Acton) n. 364

Previous Number Next Number See English 

364. Ut distincta idea de Zelo apud bonos, et de Zelo apud malos, ac de illorum dissimilitudine, comparetur, necessum est [ut] aliqua idea de Internis et de Externis apud homines formetur; ut formetur, sit de illis idea plebeja, quia etiam pro plebe; sistatur illa per Nucem aut Amygdalum, ac per illorum nucleos; Interna apud bonos sunt sicut nuclei intus in sua integritate et bonitate, circumdati sua crusta solita et nativa; at prorsus dissimiliter apud malos, interna illorum sunt sicut nuclei vel prae amaritudine non edules,{1} vel putres, vel vermiculati, at Externa illorum sunt sicut testae seu crustae illorum vel similes nativis, vel rutilae sicut conchilia, vel picturatae sicut lapides irides; talia apparent externa illorum, intra quae latent interna supradicta. Simile est cum Zelis illorum. @1. Prima editio: ediles,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church