Conjugial Love (Acton) n. 362

Previous Number Next Number See English 

362. III. Quod Zelus homini sit, qualis est ejus amor, ita alius cui amor bonus est, et alius cui amor malus. Quoniam Zelus est Amoris, sequitur quod talis sit, qualis est amor; et quia amores in genere sunt bini, Amor boni et inde veri, ac Amor mali et inde falsi,{1} inde in genere datur Zelus pro bono et inde vero, et Zelus pro malo et inde falso. At sciendum est, quod uterque Amor sit infinitae varietatis; hoc patet manifeste ex Angelis coeli, et ex spiritibus inferni; hi et illi in Mundo spirituali sunt formae sui amoris, et tamen non datur unus angelus Coeli absolute similis alteri, quoad faciem, loquelam, gressus, gestus et mores; neque aliquis spiritus inferni; imo nec dari potest in aeternum, utcunque multiplicantur in myriades myriadum: inde patet, quod Amores sint infinitae varietatis, quia formae illorum tales sunt; simile est cum Zelo, quia hic est amoris; nempe, quod non dari queat unius Zelus absolute similis seu idem cum Zelo alterius: in genere est Zelus amoris boni, et Zelus amoris mali. @1. Prima editio: falsi;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church