Heaven and Hell (Ager) n. 403

Previous Number Next Number See English 

403. Quidam spiritus, ex opinione in mundo capta, crediderunt quod felicitas caelestis consisteret in vita otiosa, in qua serviantur ab aliis sed illis dictum est, quod nusquam aliqua felicitas consistat in eo ut quiescant, et inde habeant felicitatem ita quisque vellet habere felicitatem aliorum pro se, et cum quisque, nullus haberet: talis vita foret non activa sed otiosa, in qua torpescerent; cum tamen notum iis esse possit, quod absque vita activa nulla vitae felicitas, et quod otium. ejus vitae sit modo recreationis causa, ut alacrior ad activum suae vitae redeat. Dein multis ostensum est, quod vita angelica consistat in praestandis bonis charitatis, quae sunt usus, et quod omnis felicitas angelis sit in usu, ex usu, et secundum usum. Qui talem ideam habuerunt, quod gaudium caeleste consisteret in eo, ut otiosi viverent, respirantes in otio gaudium aeternum, ut pudefierent, datum erat illis percipere qualis vita talis et percepta est quod tristissima, et quod pereunte sic omni gaudio, post paucum tempus eam fastidirent et nausearent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church