Heaven and Hell (Ager) n. 404

Previous Number Next Number See English 

404. Spiritus qui se credebant instructiores aliis, dicebant quod fides illorum fuerit in mundo, quod gaudium caeleste consisteret in eo solum, ut laudarent et celebrarent Deum, et quod ea esset vita activa; sed illis dictum est, quod laudare et celebrare Deum non sit talis vita activa, et quod Deus nec opus habeat laudibus et celebratione, sed quod velit ut praestent usus, ac ita bona quae vocantur bona charitatis: at illi non potuerunt habere in bonis charitatis aliquam ideam gaudii caelestis, sed servitutis; verum quod liberrimum sit, quia ex affectione interiore, et cum ineffabili jucunditate conjunctum, testati sunt angeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church