Heaven and Hell (Ager) n. 402

Previous Number Next Number See English 

402. Omnia jucunda caeli conjuncta sunt ac insunt usibus, quia usus sunt bona amoris et charitatis, in quibus sunt angeli; quapropter talia cuilibet jucunda sunt, quales sunt usus, et quoque in tali gradu in quali est affectio usus. Quod omnia jucunda caeli sint jucunda usus, constare potest ex comparatione cum quinque corporis sensibus apud hominem: datum est cuivis sensui jucundum secundum ejus usum visui suum jucundum, auditui suum, olfactui suum, gustui suum, et tactui suum; visui jucundum ex pulchritudine et formis, auditui ex harmoniis, olfactui ex odoriferis, gustui ex sapidis. Usus, quos singuli praestant, sciunt qui expendunt, et plenius qui correspondentias norunt. Quod visui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat intellectui, qui est visus internus; quod auditui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat et intellectui et voluntati per auscultationem; quod olfactui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat cerebro et quoque pulmoni; quod gustui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat ventriculo et inde universo corpori, nutriendo illud; jucundum conjugiale, quod est jucundum purius et exquisitius tactus, praestantius est omnibus illis ob usum, qui est procreatio generis humani, et inde angelorum caeli. Haec jucunda illis sensoriis insunt ex influxu caeli, ubi omne jucundum est usus, et secundum usum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church