Heaven and Hell (Ager) n. 304

Previous Number Next Number See English 

304. Homo ita creatus est, ut nexum et conjunctionem habeat cum Domino, at cum angelis caeli modo consociationem. Quod cum angelis non conjunctionem sed modo consociationem habeat, est quia homo ex creatione est similis angelo quoad interiora quae mentis sunt, similis enim homini est voluntas quae angelo, et similis ei intellectus; inde est, quod homo post obitum, si vixerat secundum ordinem Divinum, fiat angelus, et quod tunc similis ei cum angelis sapientia sit: quapropter cum dicitur conjunctio hominis cum caelo, intelligitur conjunctio ejus cum Domino et consociatio cum angelis, nam caelum non est caelum ex proprio angelorum, sed ex Divino Domini: quod Divinum Domini faciat caelum, videatur supra (n. 7-{1}12). [2] Homo autem insuper habet quod non angeli, quod non solum in spirituali mundo quoad sua interiora sit, sed etiam simul in naturali quoad exteriora: exteriora ejus quae sunt in naturali mundo, sunt omnia quae ejus memoriae naturalis seu externae sunt, et quae inde cogitationis et imaginationis sunt, in genere cognitiones et scientiae cum illarum jucundis et amoenis, quantum sapiunt ex mundo, tum plures voluptates quae sunt sensualium corporis; insuper etiam ipsi sensus, loquela, et actiones: illa omnia etiam sunt ultima, in quae desinit influxus Divinus Domini, nam ille non subsistit in medio, sed pergit ad sua ultima. Ex his constare potest, quod in homine sit ultimum ordinis Divini et quia est ultimum, quod sit basis et fundamentum. [3] Quia influxus Divinus Domini non subsistit in medio, sed pergit ad sua ultima, ut dictum est, et quia medium, quod transit, est caelum angelicum, ac ultimum est apud hominem, et quia non datur inconnexum, sequitur quod talis sit nexus et conjunctio caeli cum humano genere ut unum subsistat ab altero, et quod foret cum humano genere absque caelo sicut cum catena ablato unco, et cum caelo absque humano genere sicut cum domo absque fundamento. {2} @1 12 pro "22"$ @2 Quod nihil existat a se, sed a priori se, ita omnia a Primo, et quod a quo existunt etiam subsistant, et quod subsistere sit perpetuo existere (n. 2886, 2888, 3627, 3628, 3648. 4523, 4524, 6040, 6056). Quod Divinus ordo non subsistat in medio. sed terminetur in ultimo, ac ultimum est homo, ita quod Divinus ordo terminetur apud hominem (n. 634, 2853, 3632, 5897, 6239, 6451, 6465, 9216 [? 9215] 9217 [? 9261], 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10329, 10335, 10548). Quod interiora ordine successivo influant in externa usque in extremum seu ultimum. et quod etiam ibi existant et subsistant (n. 634, 6239, 6465, 9216 [? 9215], 9217 [? 9216]). Quod interiora existant et subsistant in ultimo in ordine simultaneo (de quo. n. 5897, 6451, 8603, 100099). Quod inde omnia interiora contineantur in nexu a Primo per Ultimum (n. 9828). Quod inde Primum et Ultimum" significent omnia et singula. ita totum (n. 10044, 10329, 10335). Et quod inde in ultimis sit robur et potentia (n. 9836).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church