Heaven and Hell (Ager) n. 305

Previous Number Next Number See English 

305. Sed quia homo hunc nexum cum caelo rupit, per id quod averterit interiora sua a caelo, et converterit illa ad mundum et semet, per amorem sui et mundi, et sic subtraxerit se ut non amplius serviret caelo pro basi et fundamento, ideo provisum est a Domino medium quod loco baseos et fundamenti esset caelo, et quoque pro conjunctione caeli cum homine; hoc medium est Verbum. Quomodo autem Verbum inservit pro tali medio, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus; quae omnia in unum collata videantur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi; et quoque in Appendice ad Doctrinam Caelestem; ex quibus aliqua hic in notis sub linea afferuntur. {1} @1 Quod Verbum in sensu litterae sit naturale (n. 8783). Ex causa quia naturale est ultimum in quod desinunt spiritualia et caelestia, quae sunt interiora, et super quo haec sicut domus super suo fundamento subsistunt (n. 9430, 9433, 9824, 10044, 10436). Ut Verbum tale sit, quod ideo per meras correspondentias conscriptum sit (n. 1404, 1408, 1409, 1540, 1615 [? 1619], 1659, 1709, 1783, 8615, 10687). Quod Verbum, qua tale in sensu litterae, sit continens sensus spiritualis et caelestis (n. 9407). Et quod sit accommodatum tam hominibus quam angelis simul (n. 1769-1772, 1887, 2143, 2157, 2275, 2333, 2396 [? 2395], 2540, 2541, 2545, 2553, 7381, 8862, 10322). Et quod sit uniens caeli et terrae (n. 2310, 2495, 9212, 9216, 9357, 9396, 10375). Quod conjunctio Domini cum homine sit per Verbum medio sensu interno (n. 10375). Quod per omnia et singula Verbi sit conjunctio, et quod inde Verbum sit mirabile prae omni scripto (n. 10632-10634). Quod Dominus, postquam Verbum conscriptum est, loquatur per id cum hominibus (n. 10290). Quod ecclesia, ubi Verbum et per id Dominus notus, ad illos qui extra ecclesiam ubi non Verbum et Dominus non notus, sit sicut cor et pulmo in homine, respective ad reliqua corporis, quae ex illis ut ex suae vitae fontibus vivunt (n. 637, 931, 2054, 2853). Quod ecclesia universalis in terris sit coram Domino sicut unus Homo (n. 7395 [? 7396], 9276) Inde est, nisi foret ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus,in hac tellure, periret hic genus humanum (n. 468, 637, 931. 4545, 10452).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church