Heaven and Hell (Ager) n. 303

Previous Number Next Number See English 

303. [XXXIV.] DE CONJUNCTIONE CAELI CUM HOMINE PER VERBUM. Illi qui ex ratione interiore cogitant, videre possunt quod omnium nexus sit per intermedia cum Primo, et quod quicquid non in nexu est, diffluat; sciunt enim, cum cogitant, quod nihil subsistere possit a se, sed a priori se, ita omnia a Primo; et quod nexus cum priori se sit sicut est effectus cum sua causa efficiente; cum enim aufertur causa efficiens a suo effectu, tunc effectus solvitur et dilabitur. Quia ita cogitaverunt docti, ideo viderunt et dixerunt, quod subsistentia sit perpetua existentia; ita quod omnia a Primo, a quo quia exstiterunt, etiam perpetuo existant, hoc est, subsistant. Sed qualis est nexus cujusvis rei cum priori se, ita cum Primo a quo omnia, non paucis dici potest, quia est varius et diversus in genere solum quod nexus sit mundi naturalis cum mundo spirituali, et quod inde sit quod correspondentia sit omnium quae in naturali mundo sunt cum omnibus quae in spirituali (de qua Correspondentia videatur, n. 103-115) tum quod nexus sit et inde correspondentia omnium hominis cum omnibus caeli (de qua etiam supra, n. 87-102).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church