238. Quia loquela angelorum correspondet eorum affectioni quae amoris, et amor caeli est amor in Dominum et amor erga proximum (videatur supra, n. 13-19), patet quam elegans et jucunda est loquela illorum afficit enim non modo aures, sed etiam interiora mentis illorum qui audiunt. Erat quidam spiritus durus corde, cum quo angelus loquebatur: ille ex loquela ejus tandem ita affectus est, ut lacrymas funderet; dicens, quod non resistere posset quia erat amor loquens, et quod prius nusquam lacrimaverit.