Heaven and Hell (Ager) n. 237

Previous Number Next Number See English 

237. Lingua angelica non aliquid commune habet cum linguis humanis, nisi cum aliquibus vocibus, quae ex affectione quadam sonant; verum non cum ipsis vocibus, sed cum sono earum, de qua re aliquid in sequentibus. Quod lingua angelica non aliquid commune habeat cum linguis humanis, patet ex eo, quod angelis impossibile sit enuntiare unam vocem linguae humanae: hoc tentatum est, sed non potuerunt non enim aliud enuntiare possunt, quam quod prorsus concordat affectioni; quod non concordat hoc repugnat ipsi eorum vitae, nam vita est affectionis, et ex illa est loquela eorum. Dictum est mihi, quod prima lingua hominum in nostra tellure congruerit, quia illa fuit eis e caelo; et quod lingua Hebraea in aliquibus congruat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church