239. Est quoque loquela angelorum plena sapientia, quoniam ex interiore eorum cogitatione procedit, et cogitatio eorum interior est sapientia, sicut affectio eorum interior est amor conjungit se amor et sapientia eorum in loquela: inde illa est tam plena sapientia, ut exprimere possint una voce, quae homo non potest mille vocibus; et quoque ideae cogitationis eorum comprehendunt talia, quae homo non capit, minus eloqui potest. Inde est, quod illa quae in caelo audita et visa sunt, dicantur ineffabilia, et talia quae nusquam auris audivit et oculus vidit. Quod ita sit, etiam per experientiam scire datum est quandoque missus sum in statum in quo angeli sunt, et in eo statu locutus sum cum illis, et tunc intellexi omnia; sed cum remissus sum in statum meum pristinum, et sic in cogitationem naturalem homini propriam, et recolligere volui quae audivi, non potui erant enim millia quae non adaequata erant ideis cogitationis naturalis, ita non expressibilia, nisi solum per variegationes lucis caelestis, et sic nullatenus per voces humanas. Ideae cogitationis angelorum, ex quibus voces eorum, sunt quoque modificationes lucis caeli, et affectiones ex quibus sonus vocum, sunt variationes caloris caeli, quoniam lux caeli est Divinum verum seu sapientia, et calor caeli est Divinum bonum seu amor (videatur supra, n. 126-140); et ex Divino amore est angelis affectio, et ex Divina sapientia est illis cogitatio. {1} @1 Quod ideae angelorum, ex quibus loquuntur. fiant per lucis caeli mirabiles variegationes (n. 1646, 3343, 3693 [? 3993]).$