202. Hic primum aliquid dicetur, quid sit esse in forma caeli. Homo creatus est ad imaginem caeli et ad imaginem mundi; internum ejus ad imaginem caeli, et externum ejus ad imaginem mundi (videatur supra, n. 57): sive dicas ad imaginem, sive secundum formam, idem est. Sed quia homo per mala voluntatis suae, et inde per falsa cogitationis, destruxit apud se imaginem caeli, ita formam ejus, et loco ejus intulit imaginem et formam inferni, ideo internum ejus a prima nativitate clausum est; quae causa est, quod homo, secus ac animalia omnis generis, in meram ignorantiam nascatur: ut vero ei restauretur imago seu forma caeli, instruendus est in talibus quae sunt ordinis; nam, ut supra dictum est, secundum ordinem est forma. Verbum continet omnes leges ordinis Divini, nam leges ordinis Divini sunt praecepta quae ibi; quantum itaque homo scit illa, et vivit secundum illa, tantum aperitur ei internum ac ibi e novo formatur ordo seu imago caeli; inde patet, quid sit esse in forma caeli, quod nempe sit vivere secundum illa quae in Verbo. {1} @1 Quod Divina vera sint leges ordinis (n. 2247 [? 2447], 7995). Quod homo quantum secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum Divina vera, tantum sit homo (n. 4839, 6605, 6626). Quod homo sit in quem omnia ordinis Divini collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma (n. 4219, 4220 [? 4222], 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [? 5126, 5127, 3628], 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472). Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita in contrarium ordini Divino, et quod inde sit quod in meram ignorantiam, et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem inauguretur (n. 1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731). Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (n. 5700, 6690, 9931, 10303).$