203. Quantum aliquis in forma caeli est, tantum est in caelo, immo tantum est caelum in minima forma (n. 57) proinde tantum est in intelligentia et sapientia; nam, ut supra dictum est, omnis cogitatio quae intellectus ejus, et omnis affectio quae voluntatis ejus, se extendunt undequaque in caelum secundum formam ejus, et mirabiliter communicant cum societatibus quae ibi, et hae vicissim cum illo. {1} [2] Sunt quidam qui credunt, quod cogitationes et affectiones non actualiter se extendant circum illos, sed quod sint intra illos, ex causa quia vident illa quae cogitant intus in se, et non ut distans sed multum falluntur: nam sicut visus oculi extensionem habet ad dissita, et secundum ordinem illorum, quae in extensione videt, afficitur, ita quoque visus ejus interior, qui est intellectus, extensionem habet in spirituali mundo, tametsi id non percipit, ex causa de qua supra (n. 196): differentia modo est, quod visus oculi afficiatur naturaliter, quia ex illis quae in naturali mundo, visus autem intellectus afficiatur spiritualiter, quia ex illis quae in spirituali mundo sunt, quae omnia se referunt ad bonum et verum: quod homo non sciat quod ita sit, est quia non scit quod aliqua lux sit quae illuminat intellectum, cum tamen homo absque luce quae illuminat intellectum, prorsus nihil cogitare potest; de luce illa videatur supra (n. 126-132). [3] Erat quidam spiritus, qui quoque credidit, quod cogitet ex se, ita absque aliqua extensione extra se, et inde communicatione cum societatibus quae extra illum. Ut sciret quod in falso esset, adimebatur ei communicatio cum societatibus proximis; inde ille non modo privatus est cogitatione sed etiam decidit sicut exanimis, jactabat tamen ulnas quemadmodum infans recens natus: post aliquam moram restituebatur ei communicatio, et secundum gradus, sicut illa restituebatur, rediit in statum suae cogitationis. [4] Alii spiritus, qui hoc viderunt, confessi dein sunt, quod omnis cogitatio et affectio influat secundum communicationem, et quia omnis cogitatio et affectio, etiam omne vitae, quoniam omne vitae hominis consistit in eo, quod possit cogitare et affici, seu quod idem est, quod possit intelligere et velle. {2} @1 Quod communicatio vitae, quae vocari potest extensio, cuivis in caelo sit in societates angelicas circumcirca secundum quantum et quale boni (n. 8794, 8797). Quod cogitationes et affectiones talem extensionem habeant (n. 2475, 6598-6613). Quod conjungantur et disjungantur secundum affectiones regnantes(n.4111).$ @2 Quod non nisi quam unica vita sit, e qua omnes tam in caelo quam in mundo vivunt (n. 1954, 2021, 2536, 2658, 2886-2889, 3001, 3484, 3742, 5847, 6467). Quod illa vita sit a solo Domino (n. 2886-2889, 3344, 3484, 4319, 4320, 4524, 4882, 5986, 6325, 6468, 6469, 6470, 9276, 10196). Quod influat apud angelos, spiritus, et homines mirabili modo (n. 2886-2889, 3337, 3338, 3484, 3742). Quod Dominus influat ex Divino suo amore, qui talis est, ut quod suum est, velit esse alterius (n. 3472 [? 3742], 4320). Quod ideo appareat vita sicut in homine, et non influens (n. 3742, 4320). De gaudio angelorum percepto, et confimato per loquelam ad me, ex eo quod non vivant ex se sed ex Domino (n. 6469). Quod mali non velint convinci quod vita influat (n. 3743). Quod vita a Domino etiam influat apud malos (n. 2706, 3743. 4417, 10196). Sed quod illi bonum vertant in malum et verum in falsum, nam qualis homo talis receptio vitae, illustratum (n. 4319, 4320, 4417).$