Heaven and Hell (Ager) n. 201

Previous Number Next Number See English 

201. Interest scire qualis forma caeli est, quoniam non modo secundum illam omnes consociati sunt, sed etiam secundum illam fit omnis communicatio, et quia omnis communicatio etiam fit omnis extensio cogitationum et affectionum, proinde omnis intelligentia et sapientia angelorum. Inde est, quod quantum aliquis in forma caeli est, ita quantum est forma caeli, tantum sapiens sit. Sive dicas esse in forma caeli, sive in ordine caeli, eodem recidit, quoniam forma cujusvis rei est ex ordine, et secundum illum. {1} @1 Quod forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (n. 4040-4043, 6607, 9877).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church