Heaven and Hell (Ager) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. [XXIII.] DE FORMA CAELI SECUNDUM QUAM CONSOCIATIONES ET COMMUNICATIONES IBI. Qualis forma caeli est, aliquantum constare potest ex illis quae in praecedentibus articulis ostensa sunt: ut, Quod Caelum sit sibi simile in maximis et minimis (n. 72) inde, Quod unaquaevis Societas sit Caelum in minore forma, et unusquisque Angelus in minima (n. 51-58): Quod sicut totum Caelum refert unum Hominem, ita omnis Societas Caeli referat Hominem in minore forma, et unusquisque Angelus in minima (n. 59-77): Quod in medio sint qui sapientissimi, et quod circum circa usque ad terminos minus sapientes et quod similiter in unaquavis Societate (n. 43): et, Quod ab Oriente ad Occidentem in Caelo habitent qui in Bono amoris, et a Meridie ad Septentrionem qui in Veris a bono, similiter in omni Societate (n. 148, 149). Omnia illa sunt secundum formam caeli unde qualis ejus forma est in communi, ex illis concludi potest.{1} @1 Quod universum caelum quoad omnes societates angelicas a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum (n. 3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157). De forma caelesti (n. 4040, 4043, 6607, 9877).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church