Heaven and Hell (Ager) n. 199

Previous Number Next Number See English 

199. Ipsissima prima causa est, quod Dominus praesens sit unicuivis secundum amorem et fidem, {1} et quod omnia appareant in propinquo et e longinquo secundum Ipsius praesentiam, nam inde determinata sunt omnia quae in caelis. Per id etiam angelis est sapientia, nam per id illis est extensio cogitationum, et per id est communicatio omnium quae in caelis verbo, per id illis est, quod spiritualiter cogitent, et non naturaliter sicut homines. @1 Quod conjunctio et praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem amoris et charitatis ab ipso (n. 290, 681, 1954, 2658, 2886, 2888, 2889, 3001, 3741, 3742, 3743 4318, 4319, 4524, 7211, 9128).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church