Canons (Whitehead) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT SECUNDUM. QUOD TUM FINIS ECCLESIAE {1} INSTET QUANDO POTENTIA MALI PER FALSA INCIPIT VALERE SUPER POTENTIAM BONI PER VERA, IN MUNDO NATURALI; ET SIMUL TUNC POTENTIA INFERNI SUPRA POTENTIAM CAELI. @1 "INSTET":--sic Sc.; N. legit "instat"$ 1. Quod omnis homo post mortem veniat in suum bonum et inde verum, in quo fuit in mundo; similiter in suum malum et inde falsum. 2. Quod qui in bono et inde vero sunt, intrent in caelum; et qui in malo et inde falso, intrent in infernum. 3. Quod illi qui in bono sunt in terris, interius in veris sint; et si in falsis, usque post mortem vera bono suo conformia recipiant: contra vero illi qui in malis. Causa est quia bonum et malum sunt voluntatis, ac voluntas est esse hominis, ac intellectus inde existit. 4. Quod ex statu caeli et inferni in mundo spirituali cognoscatur quantum valet bonum super malum, aut malum super bonum, in terris; quoniam omnis homo post mortem colligitur ad suos, hoc est, in suum malum aut bonum venit, ac caelum et infernum sunt ex humano genere. 5. Quod hoc nequaquam possit cognosci in terris propter multas causas. 6. Quod inter caelum et infernum sit interstitium, quo malum ex inferno exhalatum ascendit, et bonum e caelo descendit, et sibi obviant. 7. Quod in medio interstitii sit aequilibrium inter bonum et malum. 8. Quod ex hoc aequilibrio cognoscatur quantum bonum valet contra malum, aut malum contra bonum. 9. Quod Dominus id ibi ponderet sicut in libra. 10. Quod aequilibrium illud versus caelum elevetur sicut malum valet contra bonum, et quod versus infernum deprimatur sicut bonum valet contra malum; quippe bonum e caelo deprimit illud, et malum ex inferno elevat illud. 11. Quod aequilibrium illud sit sicut scabellum pedum angelis caeli, in quod illorum bonum desinit, et super quo subsistit. 12. Quod secundum gradum quo aequilibrium illud {1} elevatur, felicitas angelorum caeli, ex bonis et inde veris illorum, diminuatur. @1 "elevatur":--sic Sc.; N. legit "elevetur".$ 13. Quod cum malum valet contra bonum in terris, simul tunc infernum valeat contra caelum. 14. Quod ex his pateat quod finis ecclesiae instet quando potentia mali valet super potentiam boni. 15. Dicitur potentia boni per vera, et potentia mali per falsa, quoniam potentia bono est per vera, et potentia malo est per falsa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church