Canons (Whitehead) n. 26

Previous Number Next Number See English 

26. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT TERTIUM. QUOD SICUT ECCLESIA A BONO AD MALUM ABIT, ITA QUOQUE A CULTU INTERNO AD EXTERNUM. 1. Quod quantum malum crescit in ecclesia, tantum homo ecclesiae fiat externus. 2. Quod quantum homo ecclesiae fit externus, tantum fiat duplex; hoc est, malus in internis, et apparens bonus in externis. 3. Quod omnis homo post mortem tandem fiat qualis fuit in internis, non autem qualis fuit in externis. 4. Inde quoque est quod mundus, quia judicat ab externis, non cognoscat qualis est status ecclesiae; ita quoque, nec quomodo ecclesia decrescit et vergit ad suum finem. 5. Quod cuivis homini sit internum et externum, quae vocantur internus et externus homo. 6. Quod in interno homine dominetur voluntas, ita principalis vitae amor; sed quod in externo homine dominetur intellectus, qui vel manifeste vel prudenter vel astute favet interno. 7. Quod si internus homo malus est, et externus homo bonus, ille in hoc sit simulator et hypocrita. 8. Quod non aliquis homo quoad internum hominem sit bonus, nisi a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church