Canons (Whitehead) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. [III] DE REDEMPTIONE. [SUMMARIA.] [Ex Indice Communium allata.] [I.QUOD ECCLESIA DECLINET A BONO AD MALUM SUCCESSIVE. II.QUOD FINIS ECCLESIAE SIT, QUANDO POTENTIA MALI ET INFERNI EST SUPER BONUM ET CAELUM. III.QUOD SIMILITER ABEATUR AB INTERNO AD EXTERNUM. IV.DESCRIPTIO FINIS ET PROGRESSIONIS, IN VERBO. V.QUOD TUNC TOTALIS DAMNATIO IMMINEAT. VI.QUOD DOMINUS REDEMERIT HOMINES ET ANGELOS. VII.DE TENTATIONIBUS DOMINI CHRISTI. VIII.QUOD REDEMPTIO NON DABILIS SIT NISI A DEO INCARNATO.]

[III. DE REDEMPTIONE] CAPUT PRIMUM. QUOD ECCLESIA SUCCESSU TEMPORIS ABEAT A BONO CHARITATIS, ET TUNC AD FALSA FIDEI, AC EMORIATUR. 1. Quod ecclesia sit in caelis, et ecclesia in terris; et quod unum faciant, sicut internum et externum apud hominem. 2. Quod ecclesia utrobivis simul coram Domino sit, et coram angelis appareat, sicut unus homo. 3. Quod inde ecclesia comparari possit homini, qui primum est infans, dein juvenis, postea vir, et demum senex. 4. Quod ecclesia dum est infans sit in bono charitatis, dum juvenis et vir in veris fidei ex illo bono, et cum senex in conjugio charitatis et fidei. 5. Quod ecclesia, dum talis est et persistit, in aeternum duret; aliter vero si a bono charitatis infantiae suae recedit. 6. Quod si ecclesia a bono charitatis infantiae recedit, caliget in veris, et cadat in falsa sicut caecus in foveas. 7. Quod quatuor essentialia ecclesiae sint cognitio Dei, cognitio bonorum charitatis, cognitio veritatum fidei, ac vita secundum illa. 8. Quod cum ecclesia a charitate recedit, etiam a quatuor illis recedat; et quod tunc falsa de Deo, de charitate, de fide, et de cultu influant. 9. Quod haec influant in ecclesiae primates, et ab his in populum, sicut a capite in corpus. 10. Quod falsa in primates influant, et a primatibus effluant, sint binae causae; una est amor dominandi ex amore sui, altera est intelligentia ex proprio et non ex Scriptura Sacra. 11. Quod tunc ex uno falso profluant falsa in continua serie, et hoc usque dum nihil veri superest. 12. Quod Scriptura Sacra, dum illa applicatur ad confirmationes, tunc totaliter falsificetur, et sic ecclesia pereat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church