23. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT DECIMUM. QUOD DIVINUM AB AETERNO ET HUMANUM IN TEMPORE, UNITA SICUT ANIMA ET CORPUS, SINT UNA PERSONA, QUAE EST JEHOVAH. 1. Quod in Jesu Christo Divinum ab aeterno et Humanum in tempore unita sint sicut anima et corpus in homine. 2. Quod unitio fuerit et sit reciproca, et sic plena. 3. Consequenter quod Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, sint una Persona. 4. Quod in Humano Domini sint omnia Divina Patris simul. 5. Quod sic Dominus sit unicus et solus Deus, cui omnis potestas in caelis et in terris ab aeterno fuit, et in aeternum erit. 6. Quod sit "Primus et Ultimus," "Principium et Finis," "Qui fuit, est, et venturus," "Alpha et Omega," "Omnipotens." 7. Quod sit "Pater aeternitatis," "Jehovah Justitia," "Jehovah Salvator et Redemptor," "Jehovah Zebaoth." 8. Quod illi qui Ipsum ut Jehovah et ut Patrem adeunt, et Ipsi uniuntur, fiant filii Ipsius, et dicantur "filii Dei." 9. Quod hi sint receptacula Divini Humani Ipsius.