Canons (Whitehead) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT NONUM. QUOD JEHOVAH DEUS SUCCESSIVE EXUERIT HUMANUM EX MATRE, ET INDUERIT HUMANUM EX PATRE; ET QUOD SIC HUMANUM ILLUD FECERIT DIVINUM. 1. Quod anima prolis sit ex patre, et quod illa in utero induat se corpore ex substantia matris; analogice, sicut semen in terra et ex substantia terrae. 2. Quod inde imago patris insit corpori, primum obscure, deinde plus et plus evidenter, sicut natus ad studia et officia patris se applicat. 3. Quod Christi corpus, quatenus a substantia Matris erat, non fuerit Vita in se; sed recipiens vitae a Divino in Ipso, quod fuit Vita in se. 4. Quod Christus, successive, sicut Divinam Sapientiam et Divinum Amorem exaltavit apud Se, susceperit in Se Divinam Vitam, quae est Vita in se. 5. Quod Christus, quantum suscepit Vitam in se ex Divino in Se, tantum exuerit humanum ex Matre, ac induerit Humanum ex Patre. 6. Quod Christus per id Humanum suum fecerit Divinum, et ex filio Mariae Se [fecerit] Filium Dei. 7. Quod Christus Jesus ita et non aliter potuerit esse in angelis et hominibus, ac angeli et homines in Ipso. 8. Sed quia Maria Mater Ipsius postea repraesentavit ecclesiam, quod in illo respectu nominanda sit Mater Ipsius. 9. Quod Christus, cum in humano Matris fuit, in statu exinanitionis fuerit; ac tentari, reprobari, et pati potuerit. 10. Quod in hoc statu oraverit ad Patrem, quia tunc erat sicut absens ab Illo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church