6. A multis agnoscitur, quod unica substantia sit, quae etiam prima, e qua sunt omnia; sed qualis illa substantia est, non scitur. Creditur quod sit ita simplex ut nihil simplicius, et quod assimilari possit puncto quod nullius dimensionis est, et quod ex infinitis talibus formae dimensionis exstiterint. Sed hoc est fallacia, oriunda ex idea spatii; ex hac enim idea apparet minimum tale: sed usque veritas est, quod quo aliquid simplicius et purius est, eo plus et plenius sit; quae causa est, quod quo interius aliquod objectum spectatur, inibi eo mirabiliora, perfectiora et formosiora conspiciantur; et quod sic in substantia prima omnium mirabilissima, perfectissima et formosissima sint. Quod ita sit, est quia prima substantia est ex Sole spirituali, qui, ut dictum est, est a Domino et in quo Dominus: ita est ipse ille Sol unica substantia, qui quia non in spatio est, est omne in omnibus, ac in maximis et minimis universi creati. [2.] Cum Sol ille est substantia prima et unica, ex qua omnia, sequitur quod in illa sint infinite plura, quam quae apparere possunt in substantiis inde oriundis, quae substantiata et demum materiae vocantur; quod illa non in his apparere possint, est quia descendunt a Sole illo per gradus duplicis generis, secundum quos omnes perfectiones decrescunt. Inde est, quod, ut supra dictum est, quo interius aliquid spectatur, eo mirabiliora, perfectiora et formosiora conspiciantur. Haec dicta sunt, ut confirmetur, quod Divinum in quadam imagine sit in omni creato, sed quod id minus et minus appareat in descendendo per gradus, et adhuc minus dum gradus inferior separatus a gradu superiori per occlusionem obstipatur materiis terrestribus. Sed haec non possunt non obscura videri, nisi lecta sint et intellecta quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, de Sole spirituali (n. {1}83-172), de gradibus (n. 173-281), et de creatione universi (n. 282-357), demonstrata sunt. @1 83 pro "53"$