Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. (iii). Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato.-Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae in Domino unum sunt, ac ut unum procedunt ab Ipso, sint in quadam imagine in omni creato, constare potest ex illis quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia passim demonstrata sunt, et imprimis ex illis quae ibi n. 47-51, n. {1}55-60, 282-284, 290-295, {2}313-318, 319-326, 349-{3}357; in quibus locis ostensum est, quod Divinum sit in omni creato, quia Deus Creator, qui est Dominus ab aeterno, a Se Ipso produxerat Solem mundi spiritualis, et per illum Solem omnia universi; consequenter quod ille Sol qui a Domino et ubi est Dominus, sit non modo prima substantia, sed etiam unica ex qua omnia; et quia est unica substantia, sequitur quod in omni creato sit illa, sed cum infinita varietate secundum usus. [2.] Nunc quia in Domino est Divinus Amor et Divina Sapientia, et in Sole ab Ipso Divinus ignis et Divinus splendor, et a Sole spiritualis calor et spiritualis lux, et haec duo unum faciunt, sequitur quod hoc unum in quadam imagine in omni creato sit. Inde est, quod omnia, quae in universo sunt, se referant ad bonum et verum, immo ad conjunctionem illorum; seu quod idem est, quod omnia in universo se referant ad amorem et sapientiam, et ad conjunctionem illorum, nam bonum est amoris et verum est sapientiae, amor enim omne suum vocat bonum, et sapientia omne suum vocat verum. Quod horum conjunctio sit in omni creato, videbitur in sequentibus. @1 55 pro "54"$ @2 313 pro "316"$ @3 357 pro "457"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church